

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 25: Versus 37
Tunc respondebunt.Non diffidentes de verbis Domini, sed vel stupentes pro magnitudine majestatis regis; vel quia parum videtur illis omne bonum quod fecerunt, unde dicitur:Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam[Rom. 8.], etc.